HISTORIA LIBRI EXODI

CAPUT LVII: De pellibus superpositis

#Exod. XXVI

Quocunque vero modo haec duo operimenta disposita fuissent, de reliquis duobus non est quaestio. Sane tertium erat operimentum de pellibus arietum rubricatis, quae superiora tantum tegentes, ad altera non descendebant, funibus, et paxillis aereis affixis terrae circumligatae. Quartum quoque operimentum in eumdem modum erat superpositum de pellibus arietum hyacinthinis; superposita vero erant haec duo propter aestum, et imbrium diffusionem. Multos itaque, ut ait Josephus, stupor habebat a longe inspicientes; nam colorem ejus in nullo putabant differre a coelo.